Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

John

John 7

LN EN DE
7:1

Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.

7:2

Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.

7:3

Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.

7:4

Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo.

7:5

Neque enim fratres ejus credebant in eum.

7:6

Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.

7:7

Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.

7:8

Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.

7:9

Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.

7:10

Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.

7:11

Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?

7:12

Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.

7:13

Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.

7:14

Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.

7:15

Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?

7:16

Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.

7:17

Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.

7:18

Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.

7:19

Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?

7:20

Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ?

7:21

Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :

7:22

propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.

7:23

Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?

7:24

Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.

7:25

Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?

7:26

et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?

7:27

Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.

7:28

Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.

7:29

Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.

7:30

Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.

7:31

De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?

7:32

Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.

7:33

Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.

7:34

Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.

7:35

Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?

7:36

quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?

7:37

In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.

7:38

Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.

7:39

Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

7:40

Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.

7:41

Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?

7:42

nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?

7:43

Dissensio itaque facta est in turba propter eum.

7:44

Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.

7:45

Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?

7:46

Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

7:47

Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?

7:48

numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?

7:49

sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.

7:50

Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :

7:51

Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?

7:52

Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.

7:53

Et reversi sunt unusquisque in domum suam.

53 versūs Clementine Vulgate JSON ›