Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Josue

Josue 21

LN EN DE
21:1

Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël :

21:2

locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.

21:3

Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.

21:4

Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim :

21:5

et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.

21:6

Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.

21:7

Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.

21:8

Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.

21:9

De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina,

21:10

filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est),

21:11

Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.

21:12

Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.

21:13

Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis :

21:14

et Jether, et Esthemo,

21:15

et Holon, et Dabir,

21:16

et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.

21:17

De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ,

21:18

et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor.

21:19

Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.

21:20

Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.

21:21

De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer

21:22

et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

21:23

De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,

21:24

et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

21:25

Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ.

21:26

Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.

21:27

Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.

21:28

Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,

21:29

et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

21:30

De tribu autem Aser, Masal et Abdon,

21:31

et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

21:32

De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.

21:33

Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.

21:34

Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha

21:35

et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.

21:36

De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.

21:37

De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.

21:38

Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.

21:39

Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo

21:40

cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.

21:41

Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.

21:42

Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt.

21:43

Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.

43 versūs Clementine Vulgate JSON ›