Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Judges

Judges 4

LN EN DE
4:1

Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,

4:2

et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor : habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium.

4:3

Clamaveruntque filii Israël ad Dominum : nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.

4:4

Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore.

4:5

Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim : ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium.

4:6

Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali : dixitque ad eum : Præcepit tibi Dominus Deus Israël : Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon :

4:7

ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua.

4:8

Dixitque ad eam Barac : Si venis mecum, vadam : si nolueris venire mecum, non pergam.

4:9

Quæ dixit ad eum : Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes.

4:10

Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo.

4:11

Haber autem Cinæus recesserat quondam a ceteris Cinæis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi : et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quæ vocatur Sennim, et erat juxta Cedes.

4:12

Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor :

4:13

et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison.

4:14

Dixitque Debbora ad Barac : Surge, hæc est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas : en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo.

4:15

Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac : in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret,

4:16

et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.

4:17

Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinæi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinæi.

4:18

Egressa igitur Jahel in occursum Sisaræ, dixit ad eum : Intra ad me, domine mi : intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus ab ea pallio,

4:19

dixit ad eam : Da mihi, obsecro, paululum aquæ, quia sitio valde. Quæ aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum.

4:20

Dixitque Sisara ad eam : Sta ante ostium tabernaculi : et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens : Numquid hic est aliquis ? respondebis : Nullus est.

4:21

Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum : et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram : qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est.

4:22

Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat : egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei : Veni, et ostendam tibi virum quem quæris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus.

4:23

Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël :

4:24

qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan, donec delerent eum.

24 versūs Clementine Vulgate JSON ›