Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Leviticus

Leviticus 11

LN EN DE
11:1

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

11:2

Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ :

11:3

omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.

11:4

Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.

11:5

Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.

11:6

Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.

11:7

Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.

11:8

Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.

11:9

Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.

11:10

Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,

11:11

execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.

11:12

Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.

11:13

Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum,

11:14

et milvum ac vulturem juxta genus suum,

11:15

et omne corvini generis in similitudinem suam,

11:16

struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :

11:17

bubonem, et mergulum, et ibin,

11:18

et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,

11:19

herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.

11:20

Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.

11:21

Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,

11:22

comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.

11:23

Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis :

11:24

et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum :

11:25

et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.

11:26

Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur.

11:27

Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.

11:28

Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda sunt vobis.

11:29

Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,

11:30

mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.

11:31

Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum :

11:32

et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.

11:33

Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.

11:34

Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.

11:35

Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.

11:36

Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.

11:37

Si ceciderit super sementem, non polluet eam.

11:38

Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.

11:39

Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum :

11:40

et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

11:41

Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.

11:42

Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.

11:43

Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.

11:44

Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.

11:45

Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.

11:46

Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,

11:47

ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.

47 versūs Clementine Vulgate JSON ›