Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Leviticus

Leviticus 13

LN EN DE
13:1

Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens :

13:2

Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.

13:3

Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua : plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur.

13:4

Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus :

13:5

et considerabit die septimo : et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.

13:6

Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.

13:7

Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit : adducetur ad eum,

13:8

et immunditiæ condemnabitur.

13:9

Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,

13:10

et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit :

13:11

lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est.

13:12

Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,

13:13

considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.

13:14

Quando vero caro vivens in eo apparuerit,

13:15

tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.

13:16

Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,

13:17

considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.

13:18

Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,

13:19

et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.

13:20

Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim lepræ orta est in ulcere.

13:21

Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus :

13:22

et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ ;

13:23

sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.

13:24

Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,

13:25

considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.

13:26

Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,

13:27

et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum.

13:28

Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.

13:29

Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.

13:30

Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.

13:31

Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus,

13:32

et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis :

13:33

radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.

13:34

Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit.

13:35

Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,

13:36

non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.

13:37

Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.

13:38

Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,

13:39

intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.

13:40

Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est :

13:41

et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.

13:42

Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,

13:43

et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio.

13:44

Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,

13:45

habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.

13:46

Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.

13:47

Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit,

13:48

in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,

13:49

si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti :

13:50

qui consideratam recludet septem diebus :

13:51

et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa :

13:52

et idcirco comburetur flammis.

13:53

Quod si eam viderit non crevisse,

13:54

præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.

13:55

Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.

13:56

Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.

13:57

Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.

13:58

Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt.

13:59

Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.

59 versūs Clementine Vulgate JSON ›