Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Leviticus

Leviticus 18

LN EN DE
18:1

Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

18:2

Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :

18:3

juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.

18:4

Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.

18:5

Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.

18:6

Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.

18:7

Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.

18:8

Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.

18:9

Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.

18:10

Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.

18:11

Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.

18:12

Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.

18:13

Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.

18:14

Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.

18:15

Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.

18:16

Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.

18:17

Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.

18:18

Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.

18:19

Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus.

18:20

Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.

18:21

De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.

18:22

Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.

18:23

Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.

18:24

Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,

18:25

et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.

18:26

Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.

18:27

Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.

18:28

Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.

18:29

Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.

18:30

Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.

30 versūs Clementine Vulgate JSON ›