Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Leviticus

Leviticus 6

LN EN DE
6:1

Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

6:2

Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,

6:3

sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,

6:4

convicta delicti,

6:5

reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.

6:6

Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti :

6:7

qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.

6:8

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

6:9

Præcipe Aaron et filiis ejus : Hæc est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit.

6:10

Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,

6:11

spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.

6:12

Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.

6:13

Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.

6:14

Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.

6:15

Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino :

6:16

reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.

6:17

Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.

6:18

Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.

6:19

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

6:20

Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere :

6:21

quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

6:22

sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari.

6:23

Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.

6:24

Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :

6:25

Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiæ pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.

6:26

Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.

6:27

Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.

6:28

Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.

6:29

Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.

6:30

Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

30 versūs Clementine Vulgate JSON ›