Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Luke

Luke 14

LN EN DE
14:1

Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.

14:2

Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.

14:3

Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens : Si licet sabbato curare ?

14:4

At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.

14:5

Et respondens ad illos dixit : Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ?

14:6

Et non poterant ad hæc respondere illi.

14:7

Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos :

14:8

Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.

14:9

Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.

14:10

Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus :

14:11

quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur.

14:12

Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ;

14:13

sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos :

14:14

et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.

14:15

Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.

14:16

At ipse dixit ei : Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.

14:17

Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.

14:18

Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum.

14:19

Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum.

14:20

Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.

14:21

Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.

14:22

Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.

14:23

Et ait dominus servo : Exi in vias, et sæpes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea.

14:24

Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.

14:25

Ibant autem turbæ multæ cum eo : et conversus dixit ad illos :

14:26

Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.

14:27

Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.

14:28

Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,

14:29

ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,

14:30

dicentes : Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare ?

14:31

Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se ?

14:32

Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt.

14:33

Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.

14:34

Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur ?

14:35

Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.

35 versūs Clementine Vulgate JSON ›