Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Luke

Luke 17

LN EN DE
17:1

Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt.

17:2

Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.

17:3

Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.

17:4

Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi.

17:5

Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.

17:6

Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.

17:7

Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :

17:8

et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ?

17:9

Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ?

17:10

non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.

17:11

Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.

17:12

Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe :

17:13

et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri.

17:14

Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.

17:15

Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,

17:16

et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.

17:17

Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?

17:18

Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.

17:19

Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.

17:20

Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :

17:21

neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.

17:22

Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.

17:23

Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :

17:24

nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.

17:25

Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.

17:26

Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :

17:27

edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.

17:28

Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant :

17:29

qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit :

17:30

secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.

17:31

In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro.

17:32

Memores estote uxoris Lot.

17:33

Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.

17:34

Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur :

17:35

duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur.

17:36

Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ?

17:37

Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.

37 versūs Clementine Vulgate JSON ›