Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Luke

Luke 4

LN EN DE
4:1

Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum

4:2

diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.

4:3

Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.

4:4

Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.

4:5

Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,

4:6

et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.

4:7

Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.

4:8

Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

4:9

Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.

4:10

Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :

4:11

et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

4:12

Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.

4:13

Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.

4:14

Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.

4:15

Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.

4:16

Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.

4:17

Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :

4:18

Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,

4:19

prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis.

4:20

Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.

4:21

Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.

4:22

Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ?

4:23

Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.

4:24

Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.

4:25

In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :

4:26

et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.

4:27

Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.

4:28

Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.

4:29

Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.

4:30

Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.

4:31

Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.

4:32

Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.

4:33

Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,

4:34

dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.

4:35

Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.

4:36

Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?

4:37

Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

4:38

Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.

4:39

Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.

4:40

Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.

4:41

Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.

4:42

Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis.

4:43

Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.

4:44

Et erat prædicans in synagogis Galilææ.

44 versūs Clementine Vulgate JSON ›