Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Malachias

Malachias 1

LN EN DE
1:1

Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ.

1:2

Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob,

1:3

Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.

1:4

Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.

1:5

Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.

1:6

Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?

1:7

Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis : In quo polluimus te ? in eo quod dicitis : Mensa Domini despecta est.

1:8

Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est ? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum.

1:9

Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.

1:10

Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.

1:11

Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur : et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.

1:12

Et vos polluistis illud in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.

1:13

Et dixistis : Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum : et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus : numquid suscipiam illud de manu vestra ? dicit Dominus.

1:14

Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino : quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.

14 versūs Clementine Vulgate JSON ›