Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Mark

Mark 2

LN EN DE
2:1

Et iterum intravit Capharnaum post dies,

2:2

et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.

2:3

Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.

2:4

Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.

2:5

Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.

2:6

Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :

2:7

Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?

2:8

Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?

2:9

Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?

2:10

Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),

2:11

tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.

2:12

Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.

2:13

Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

2:14

Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.

2:15

Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.

2:16

Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?

2:17

Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.

2:18

Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ?

2:19

Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.

2:20

Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.

2:21

Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.

2:22

Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.

2:23

Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.

2:24

Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?

2:25

Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?

2:26

quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ?

2:27

Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.

2:28

Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.

28 versūs Clementine Vulgate JSON ›