Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Mark

Mark 4

LN EN DE
4:1

Et iterum cœpit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat :

4:2

et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua :

4:3

Audite : ecce exiit seminans ad seminandum.

4:4

Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.

4:5

Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ :

4:6

et quando exortus est sol, exæstuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit.

4:7

Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.

4:8

Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.

4:9

Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.

4:10

Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.

4:11

Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :

4:12

ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.

4:13

Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?

4:14

Qui seminat, verbum seminat.

4:15

Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.

4:16

Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud :

4:17

et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.

4:18

Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,

4:19

et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.

4:20

Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.

4:21

Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ?

4:22

Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.

4:23

Si quis habet aures audiendi, audiat.

4:24

Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.

4:25

Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.

4:26

Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,

4:27

et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.

4:28

Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.

4:29

Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.

4:30

Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ comparabimus illud ?

4:31

Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra :

4:32

et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.

4:33

Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :

4:34

sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

4:35

Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.

4:36

Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo.

4:37

Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.

4:38

Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?

4:39

Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.

4:40

Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?

40 versūs Clementine Vulgate JSON ›