Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Mark

Mark 8

LN EN DE
8:1

In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :

8:2

Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :

8:3

et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.

8:4

Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?

8:5

Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.

8:6

Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.

8:7

Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.

8:8

Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.

8:9

Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.

8:10

Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.

8:11

Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.

8:12

Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.

8:13

Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.

8:14

Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.

8:15

Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.

8:16

Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.

8:17

Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?

8:18

oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,

8:19

quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.

8:20

Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.

8:21

Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?

8:22

Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.

8:23

Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.

8:24

Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.

8:25

Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.

8:26

Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.

8:27

Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?

8:28

Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.

8:29

Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.

8:30

Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.

8:31

Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.

8:32

Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.

8:33

Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.

8:34

Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.

8:35

Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.

8:36

Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?

8:37

Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?

8:38

Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.

8:39

Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.

39 versūs Clementine Vulgate JSON ›