Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Nahum

Nahum 1

LN EN DE
1:1

Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.

1:2

Deus æmulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.

1:3

Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.

1:4

Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.

1:5

Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo.

1:6

Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.

1:7

Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.

1:8

Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ.

1:9

Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio,

1:10

quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena.

1:11

Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.

1:12

Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra.

1:13

Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.

1:14

Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.

1:15

Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit.

15 versūs Clementine Vulgate JSON ›