Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Numbers

Numbers 13

LN EN DE
13:1

Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.

13:2

Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13:3

Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus.

13:4

Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.

13:5

De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.

13:6

De tribu Simeon, Saphat filium Huri.

13:7

De tribu Juda, Caleb filium Jephone.

13:8

De tribu Issachar, Igal filium Joseph.

13:9

De tribu Ephraim, Osee filium Nun.

13:10

De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.

13:11

De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.

13:12

De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.

13:13

De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.

13:14

De tribu Aser, Sthur filium Michaël.

13:15

De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.

13:16

De tribu Gad, Guel filium Machi.

13:17

Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.

13:18

Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,

13:19

considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :

13:20

ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris :

13:21

humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.

13:22

Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.

13:23

Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.

13:24

Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt :

13:25

qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.

13:26

Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,

13:27

venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ :

13:28

et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest :

13:29

sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.

13:30

Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.

13:31

Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.

13:32

Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.

13:33

Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.

13:34

Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustæ videbamur.

34 versūs Clementine Vulgate JSON ›