Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Numbers

Numbers 31

LN EN DE
31:1

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

31:2

Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.

31:3

Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.

31:4

Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.

31:5

Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :

31:6

quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.

31:7

Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,

31:8

et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.

31:9

Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :

31:10

tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.

31:11

Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,

31:12

et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.

31:13

Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.

31:14

Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,

31:15

ait : Cur feminas reservastis ?

31:16

nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?

31:17

ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :

31:18

puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :

31:19

et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.

31:20

Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.

31:21

Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :

31:22

aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,

31:23

et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :

31:24

et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.

31:25

Dixit quoque Dominus ad Moysen :

31:26

Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :

31:27

dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.

31:28

Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,

31:29

et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.

31:30

Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.

31:31

Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.

31:32

Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,

31:33

boum septuaginta duo millia,

31:34

asinorum sexaginta millia et mille :

31:35

animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.

31:36

Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ :

31:37

e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque :

31:38

et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :

31:39

de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :

31:40

de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.

31:41

Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,

31:42

ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant.

31:43

De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,

31:44

et de bobus triginta sex millibus,

31:45

et de asinis triginta millibus quingentis,

31:46

et de hominibus sedecim millibus,

31:47

tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.

31:48

Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt :

31:49

Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit.

31:50

Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.

31:51

Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,

31:52

pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.

31:53

Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat.

31:54

Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.

54 versūs Clementine Vulgate JSON ›