Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Numbers

Numbers 35

LN EN DE
35:1

Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :

35:2

Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis

35:3

urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :

35:4

quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.

35:5

Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.

35:6

De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,

35:7

id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.

35:8

Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.

35:9

Ait Dominus ad Moysen :

35:10

Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,

35:11

decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :

35:12

in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.

35:13

De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,

35:14

tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,

35:15

tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.

35:16

Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.

35:17

Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.

35:18

Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.

35:19

Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.

35:20

Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :

35:21

aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.

35:22

Quod si fortuitu, et absque odio

35:23

et inimicitiis quidquam horum fecerit,

35:24

et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata :

35:25

liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.

35:26

Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,

35:27

fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.

35:28

Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.

35:29

Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.

35:30

Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.

35:31

Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.

35:32

Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,

35:33

ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.

35:34

Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.

34 versūs Clementine Vulgate JSON ›