Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Numbers

Numbers 5

LN EN DE
5:1

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

5:2

Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo :

5:3

tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.

5:4

Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.

5:5

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

5:6

Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,

5:7

confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.

5:8

Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.

5:9

Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent :

5:10

et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.

5:11

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

5:12

Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens

5:13

dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :

5:14

si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur :

5:15

adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium.

5:16

Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,

5:17

assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam.

5:18

Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.

5:19

Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi.

5:20

Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :

5:21

his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.

5:22

Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen.

5:23

Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,

5:24

et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,

5:25

tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :

5:26

pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.

5:27

Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.

5:28

Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.

5:29

Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,

5:30

maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt :

5:31

maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.

31 versūs Clementine Vulgate JSON ›