Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Proverbs

Proverbs 14

LN EN DE
14:1

Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet.

14:2

Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.

14:3

In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos.

14:4

Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.

14:5

Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.

14:6

Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis.

14:7

Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.

14:8

Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.

14:9

Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.

14:10

Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.

14:11

Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt.

14:12

Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.

14:13

Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

14:14

Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.

14:15

Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.

14:16

Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.

14:17

Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.

14:18

Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.

14:19

Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.

14:20

Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi.

14:21

Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.

14:22

Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona.

14:23

In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

14:24

Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.

14:25

Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.

14:26

In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.

14:27

Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.

14:28

In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.

14:29

Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.

14:30

Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.

14:31

Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis.

14:32

In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua.

14:33

In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.

14:34

Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.

14:35

Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit.

35 versūs Clementine Vulgate JSON ›