Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Proverbs

Proverbs 29

LN EN DE
29:1

Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.

29:2

In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.

29:3

Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.

29:4

Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam.

29:5

Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.

29:6

Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.

29:7

Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam.

29:8

Homines pestilentes dissipant civitatem ; sapientes vero avertunt furorem.

29:9

Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.

29:10

Viri sanguinum oderunt simplicem ; justi autem quærunt animam ejus.

29:11

Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum.

29:12

Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.

29:13

Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus.

29:14

Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.

29:15

Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.

29:16

In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.

29:17

Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.

29:18

Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est.

29:19

Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.

29:20

Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio.

29:21

Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.

29:22

Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.

29:23

Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.

29:24

Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat.

29:25

Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.

29:26

Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.

29:27

Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.

27 versūs Clementine Vulgate JSON ›