Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Psalms

Psalms 43

LN EN DE
43:1

In finem. Filiis Core ad intellectum.

43:2

Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

43:3

Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.

43:4

Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.

43:5

Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

43:6

In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.

43:7

Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :

43:8

salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

43:9

In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.

43:10

Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

43:11

Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.

43:12

Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.

43:13

Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

43:14

Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

43:15

Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.

43:16

Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me :

43:17

a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.

43:18

Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.

43:19

Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua :

43:20

quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.

43:21

Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,

43:22

nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.

43:23

Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.

43:24

Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?

43:25

Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.

43:26

Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

26 versūs Clementine Vulgate JSON ›