Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Romans

Romans 13

LN EN DE
13:1

Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.

13:2

Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt :

13:3

nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex illa :

13:4

Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit.

13:5

Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

13:6

Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.

13:7

Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.

13:8

Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.

13:9

Nam : Non adulterabis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum.

13:10

Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

13:11

Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.

13:12

Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.

13:13

Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione :

13:14

sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

14 versūs Clementine Vulgate JSON ›