Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Romans

Romans 15

LN EN DE
15:1

Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.

15:2

Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.

15:3

Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.

15:4

Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.

15:5

Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum :

15:6

ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.

15:7

Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.

15:8

Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum :

15:9

gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.

15:10

Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus.

15:11

Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi.

15:12

Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.

15:13

Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.

15:14

Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.

15:15

Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo,

15:16

ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.

15:17

Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.

15:18

Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis :

15:19

in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.

15:20

Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem :

15:21

sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent.

15:22

Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.

15:23

Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis :

15:24

cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.

15:25

Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.

15:26

Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.

15:27

Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.

15:28

Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.

15:29

Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.

15:30

Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,

15:31

ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,

15:32

ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.

15:33

Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.

33 versūs Clementine Vulgate JSON ›