Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Romans

Romans 6

LN EN DE
6:1

Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ?

6:2

Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?

6:3

an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?

6:4

Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.

6:5

Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.

6:6

Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.

6:7

Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.

6:8

Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,

6:9

scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.

6:10

Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.

6:11

Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.

6:12

Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.

6:13

Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.

6:14

Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.

6:15

Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.

6:16

Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?

6:17

Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.

6:18

Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.

6:19

Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.

6:20

Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.

6:21

Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est.

6:22

Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.

6:23

Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.

23 versūs Clementine Vulgate JSON ›