Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Tobias

Tobias 11

LN EN DE
11:1

Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.

11:2

Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.

11:3

Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus.

11:4

Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.

11:5

Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.

11:6

Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum : currensque nuntiavit viro suo, dicens : Ecce venit filius tuus.

11:7

Dixitque Raphaël ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum : et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum.

11:8

Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit.

11:9

Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via : et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat.

11:10

Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere : et data manu puero, occurrit obviam filio suo.

11:11

Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio.

11:12

Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.

11:13

Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui.

11:14

Et sustinuit quasi dimidiam fere horam : et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi.

11:15

Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus : statimque visum recepit.

11:16

Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum.

11:17

Dicebatque Tobias : Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : et ecce ego video Tobiam filium meum.

11:18

Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris ; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo.

11:19

Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.

11:20

Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus.

11:21

Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.

21 versūs Clementine Vulgate JSON ›