Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Tobias

Tobias 3

LN EN DE
3:1

Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis,

3:2

dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.

3:3

Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.

3:4

Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos.

3:5

Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.

3:6

Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere.

3:7

Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,

3:8

quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.

3:9

Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.

3:10

Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit :

3:11

sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.

3:12

Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum

3:13

dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.

3:14

Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.

3:15

Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.

3:16

Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.

3:17

Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.

3:18

Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.

3:19

Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.

3:20

Non est enim in hominis potestate consilium tuum.

3:21

Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.

3:22

Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.

3:23

Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.

3:24

In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei :

3:25

et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.

25 versūs Clementine Vulgate JSON ›