Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Tobias

Tobias 5

LN EN DE
5:1

Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater.

5:2

Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei ? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi.

5:3

Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis, statim restituet.

5:4

Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam.

5:5

Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum.

5:6

Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit : Unde te habemus, bone juvenis ?

5:7

At ille respondit : Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei : Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum ?

5:8

Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis.

5:9

Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo.

5:10

Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.

5:11

Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper.

5:12

Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ?

5:13

Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris.

5:14

Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.

5:15

Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te.

5:16

Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu.

5:17

Cui Raphaël angelus dixit : Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat ?

5:18

sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius.

5:19

Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.

5:20

Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.

5:21

Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.

5:22

Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul.

5:23

Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis.

5:24

Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum :

5:25

sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.

5:26

Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum.

5:27

Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.

5:28

Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.

28 versūs Clementine Vulgate JSON ›