Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Wisdom

Wisdom 10

LN EN DE
10:1

Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,

10:2

et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.

10:3

Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.

10:4

Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans.

10:5

Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.

10:6

Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim :

10:7

quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores : et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.

10:8

Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.

10:9

Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit.

10:10

Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.

10:11

In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.

10:12

Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum : et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.

10:13

Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum ; descenditque cum illo in foveam,

10:14

et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant : et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam.

10:15

Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant.

10:16

Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.

10:17

Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili : et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem ;

10:18

transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.

10:19

Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum,

10:20

et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter :

10:21

quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.

21 versūs Clementine Vulgate JSON ›