Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Corinthians

1 Corinthians 16

LN EN DE
16:1

De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.

16:2

Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.

16:3

Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.

16:4

Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.

16:5

Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.

16:6

Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.

16:7

Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.

16:8

Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.

16:9

Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.

16:10

Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.

16:11

Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.

16:12

De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.

16:13

Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.

16:14

Omnia vestra in caritate fiant.

16:15

Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :

16:16

ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.

16:17

Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :

16:18

refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.

16:19

Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.

16:20

Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.

16:21

Salutatio, mea manu Pauli.

16:22

Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.

16:23

Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.

16:24

Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.

24 versūs Clementine Vulgate JSON ›