Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Machabees

1 Machabees 7

LN EN DE
7:1

Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic.

7:2

Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum.

7:3

Et res ei innotuit, et ait : Nolite mihi ostendere faciem eorum.

7:4

Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui.

7:5

Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël : et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.

7:6

Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra.

7:7

Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum.

7:8

Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum,

7:9

ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.

7:10

Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.

7:11

Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.

7:12

Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt :

7:13

et primi, Assidæi qui erant in filiis Israël : et exquirebant ab eis pacem.

7:14

Dixerunt enim : Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non decipiet nos :

7:15

et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens : Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris.

7:16

Et crediderunt ei : et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est :

7:17

Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.

7:18

Et incubuit timor et tremor in omnem populum : quia dixerunt : Non est veritas, et judicium in eis : transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt.

7:19

Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha : et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant : et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit.

7:20

Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem :

7:21

et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui :

7:22

et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël.

7:23

Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes :

7:24

et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.

7:25

Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos : et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus.

7:26

Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israël : et mandavit ei evertere populum.

7:27

Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo,

7:28

dicens : Non sit pugna inter me et vos : veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.

7:29

Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice : et hostes parati erant rapere Judam.

7:30

Et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum : et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus.

7:31

Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus : et exivit obviam Judæ in pugnam juxta Capharsalama.

7:32

Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David.

7:33

Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion : et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege.

7:34

Et irridens sprevit eos, et polluit : et locutus est superbe,

7:35

et juravit cum ira, dicens : Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.

7:36

Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt :

7:37

Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo :

7:38

fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio : memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.

7:39

Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron : et occurrit illi exercitus Syriæ.

7:40

Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris : et oravit Judas, et dixit :

7:41

Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia :

7:42

sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie : et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua : et judica illum secundum malitiam illius.

7:43

Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar : et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio.

7:44

Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt :

7:45

et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus :

7:46

et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.

7:47

Et acceperunt spolia eorum in prædam : et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem.

7:48

Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna.

7:49

Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar.

7:50

Et siluit terra Juda dies paucos.

50 versūs Clementine Vulgate JSON ›