Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Paralipomenon

1 Paralipomenon 8

LN EN DE
8:1

Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,

8:2

Nohaa quartum, et Rapha quintum.

8:3

Fueruntque filii Bale : Addar, et Gera, et Abiud,

8:4

Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,

8:5

sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.

8:6

Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.

8:7

Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.

8:8

Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.

8:9

Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,

8:10

Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis.

8:11

Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal.

8:12

Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad : hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus.

8:13

Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon : hi fugaverunt habitatores Geth.

8:14

Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,

8:15

et Zabadia, et Arod, et Heder,

8:16

Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.

8:17

Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,

8:18

et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal,

8:19

et Jacim, et Zechri, et Zabdi,

8:20

et Elioënai, et Selethai, et Eliel,

8:21

et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei.

8:22

Et Jespham, et Heber, et Eliel,

8:23

et Abdon, et Zechri, et Hanan,

8:24

et Hanania, et Ælam, et Anathothia,

8:25

et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac.

8:26

Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,

8:27

et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.

8:28

Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.

8:29

In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha :

8:30

filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,

8:31

Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth :

8:32

et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.

8:33

Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.

8:34

Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.

8:35

Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.

8:36

Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro Zamri genuit Mosa,

8:37

et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.

8:38

Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel.

8:39

Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.

8:40

Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.

40 versūs Clementine Vulgate JSON ›