Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Thessalonians

1 Thessalonians 3

LN EN DE
3:1

Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis :

3:2

et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra :

3:3

ut nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.

3:4

Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.

3:5

Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram : ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.

3:6

Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos :

3:7

ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram,

3:8

quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.

3:9

Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,

3:10

nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ ?

3:11

Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.

3:12

Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis :

3:13

ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.

13 versūs Clementine Vulgate JSON ›