Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Thessalonians

1 Thessalonians 4

LN EN DE
4:1

De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.

4:2

Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.

4:3

Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,

4:4

ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :

4:5

non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum :

4:6

et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.

4:7

Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.

4:8

Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.

4:9

De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.

4:10

Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,

4:11

et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis :

4:12

et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis.

4:13

Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.

4:14

Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.

4:15

Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt.

4:16

Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.

4:17

Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.

4:18

Itaque consolamini invicem in verbis istis.

18 versūs Clementine Vulgate JSON ›