Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

2 Corinthians

2 Corinthians 2

LN EN DE
2:1

Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.

2:2

Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ?

2:3

Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.

2:4

Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.

2:5

Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos.

2:6

Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus :

2:7

ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.

2:8

Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.

2:9

Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.

2:10

Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,

2:11

ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.

2:12

Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,

2:13

non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.

2:14

Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco :

2:15

quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt :

2:16

aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus ?

2:17

non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.

17 versūs Clementine Vulgate JSON ›