Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

2 Corinthians

2 Corinthians 3

LN EN DE
3:1

Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ?

3:2

Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus :

3:3

manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.

3:4

Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :

3:5

non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :

3:6

qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.

3:7

Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur :

3:8

quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ?

3:9

Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.

3:10

Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.

3:11

Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.

3:12

Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :

3:13

et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,

3:14

sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),

3:15

sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.

3:16

Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.

3:17

Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.

3:18

Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

18 versūs Clementine Vulgate JSON ›