Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

2 Timothy

2 Timothy 3

LN EN DE
3:1

Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :

3:2

erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,

3:3

sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

3:4

proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :

3:5

habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :

3:6

ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :

3:7

semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

3:8

Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;

3:9

sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

3:10

Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

3:11

persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.

3:12

Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

3:13

Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.

3:14

Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :

3:15

et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.

3:16

Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :

3:17

ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

17 versūs Clementine Vulgate JSON ›