Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

2 Timothy

2 Timothy 4

LN EN DE
4:1

Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :

4:2

prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.

4:3

Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,

4:4

et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

4:5

Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.

4:6

Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.

4:7

Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.

4:8

In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.

4:9

Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam :

4:10

Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.

4:11

Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.

4:12

Tychicum autem misi Ephesum.

4:13

Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.

4:14

Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :

4:15

quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.

4:16

In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.

4:17

Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.

4:18

Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

4:19

Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.

4:20

Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

4:21

Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.

4:22

Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.

22 versūs Clementine Vulgate JSON ›