Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Acts

Acts 10

LN EN DE
10:1

Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,

10:2

religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.

10:3

Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.

10:4

At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.

10:5

Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :

10:6

hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.

10:7

Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.

10:8

Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.

10:9

Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.

10:10

Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :

10:11

et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,

10:12

in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.

10:13

Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.

10:14

Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.

10:15

Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.

10:16

Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.

10:17

Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.

10:18

Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.

10:19

Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.

10:20

Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.

10:21

Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ?

10:22

Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.

10:23

Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.

10:24

Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.

10:25

Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.

10:26

Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum.

10:27

Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :

10:28

dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.

10:29

Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?

10:30

Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :

10:31

Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.

10:32

Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.

10:33

Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.

10:34

Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;

10:35

sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.

10:36

Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).

10:37

Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam : incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes,

10:38

Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

10:39

Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.

10:40

Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,

10:41

non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.

10:42

Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.

10:43

Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.

10:44

Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.

10:45

Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.

10:46

Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.

10:47

Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?

10:48

Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.

48 versūs Clementine Vulgate JSON ›