Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Acts

Acts 11

LN EN DE
11:1

Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.

11:2

Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,

11:3

dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ?

11:4

Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :

11:5

Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.

11:6

In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.

11:7

Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca.

11:8

Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.

11:9

Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.

11:10

Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.

11:11

Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.

11:12

Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.

11:13

Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,

11:14

qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.

11:15

Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.

11:16

Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.

11:17

Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?

11:18

His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.

11:19

Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.

11:20

Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.

11:21

Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.

11:22

Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.

11:23

Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :

11:24

quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.

11:25

Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.

11:26

Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.

11:27

In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam :

11:28

et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.

11:29

Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus :

11:30

quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.

30 versūs Clementine Vulgate JSON ›