Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Canticle of Canticles

Canticle of Canticles 2

LN EN DE
2:1

Ego flos campi, et lilium convallium.

2:2

Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

2:3

Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

2:4

Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.

2:5

Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

2:6

Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

2:7

Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

2:8

Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.

2:9

Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

2:10

En dilectus meus loquitur mihi. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni :

2:11

jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.

2:12

Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ;

2:13

ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :

2:14

columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

2:15

Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit.

2:16

Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

2:17

donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.

17 versūs Clementine Vulgate JSON ›