Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Canticle of Canticles

Canticle of Canticles 1

LN EN DE
1:1

Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,

1:2

fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.

1:3

Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.

1:4

Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

1:5

Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.

1:6

Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

1:7

Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

1:8

Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

1:9

Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.

1:10

Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.

1:11

Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

1:12

Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.

1:13

Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.

1:14

Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.

1:15

Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.

1:16

Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.

16 versūs Clementine Vulgate JSON ›