Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Colossians

Colossians 1

LN EN DE
1:1

Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater :

1:2

eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.

1:3

Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :

1:4

audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes

1:5

propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :

1:6

quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,

1:7

sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,

1:8

qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.

1:9

Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali :

1:10

ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :

1:11

in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,

1:12

gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :

1:13

qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,

1:14

in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :

1:15

qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ :

1:16

quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :

1:17

et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.

1:18

Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :

1:19

quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :

1:20

et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.

1:21

Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :

1:22

nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :

1:23

si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.

1:24

Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :

1:25

cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei :

1:26

mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,

1:27

quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,

1:28

quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu :

1:29

in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.

29 versūs Clementine Vulgate JSON ›