Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Colossians

Colossians 2

LN EN DE
2:1

Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne :

2:2

ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :

2:3

in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.

2:4

Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.

2:5

Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.

2:6

Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,

2:7

radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.

2:8

Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :

2:9

quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :

2:10

et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :

2:11

in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :

2:12

consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.

2:13

Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :

2:14

delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :

2:15

et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

2:16

Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum :

2:17

quæ sunt umbra futurorum : corpus autem Christi.

2:18

Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,

2:19

et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.

2:20

Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ?

2:21

Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis :

2:22

quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum :

2:23

quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

23 versūs Clementine Vulgate JSON ›