Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Ecclesiasticus

Ecclesiasticus 32

LN EN DE
32:1

Rectorem te posuerunt ? noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis.

32:2

Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe :

32:3

ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.

32:4

Loquere major natu : decet enim te

32:5

primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.

32:6

Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.

32:7

Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.

32:8

Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.

32:9

Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

32:10

Adolescens, loquere in tua causa vix.

32:11

Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.

32:12

In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.

32:13

In medio magnatorum non præsumas : et ubi sunt senes non multum loquaris.

32:14

Ante grandinem præibit coruscatio : et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

32:15

Et hora surgendi non te trices : præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,

32:16

et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo :

32:17

et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.

32:18

Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus : et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.

32:19

Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.

32:20

Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.

32:21

Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.

32:22

Vir consilii non disperdet intelligentiam : alienus et superbus non pertimescet timorem :

32:23

etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.

32:24

Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.

32:25

In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides : nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum.

32:26

Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.

32:27

In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum.

32:28

Qui credit Deo attendit mandatis : et qui confidit in illo non minorabitur.

28 versūs Clementine Vulgate JSON ›