Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Ecclesiasticus

Ecclesiasticus 36

LN EN DE
36:1

Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum :

36:2

et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.

36:3

Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.

36:4

Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :

36:5

ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine.

36:6

Innova signa, et immuta mirabilia.

36:7

Glorifica manum et brachium dextrum.

36:8

Excita furorem, et effunde iram.

36:9

Tolle adversarium, et afflige inimicum.

36:10

Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.

36:11

In ira flammæ devoretur qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.

36:12

Contere caput principum inimicorum, dicentium : Non est alius præter nos.

36:13

Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio.

36:14

Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo.

36:15

Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ.

36:16

Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.

36:17

Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.

36:18

Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur : et exaudi orationes servorum tuorum,

36:19

secundum benedictionem Aaron de populo tuo : et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum.

36:20

Omnem escam manducabit venter : et est cibus cibo melior.

36:21

Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia.

36:22

Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.

36:23

Omnem masculum excipiet mulier : et est filia melior filia.

36:24

Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.

36:25

Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ : non est vir illius secundum filios hominum.

36:26

Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem : adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.

36:27

Ubi non est sepes, diripietur possessio : et ubi non est mulier, ingemiscit egens.

36:28

Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ?

28 versūs Clementine Vulgate JSON ›