Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Ecclesiasticus

Ecclesiasticus 48

LN EN DE
48:1

Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.

48:2

Qui induxit in illos famem : et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt : non enim poterant sustinere præcepta Domini.

48:3

Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter.

48:4

Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi ?

48:5

qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei :

48:6

qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo :

48:7

qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis :

48:8

qui ungis reges ad pœnitentiam, et prophetas facis successores post te :

48:9

qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum :

48:10

qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob.

48:11

Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt.

48:12

Nam nos vita vivimus tantum : post mortem autem non erit tale nomen nostrum.

48:13

Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus : in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum :

48:14

nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus.

48:15

In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.

48:16

In omnibus istis non pœnituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram :

48:17

et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David.

48:18

Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata.

48:19

Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam : et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum.

48:20

In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos : et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.

48:21

Tunc mota sunt corda et manus ipsorum : et doluerunt quasi parturientes mulieres.

48:22

Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum : et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.

48:23

Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis : sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ.

48:24

Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini :

48:25

nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei.

48:26

In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.

48:27

Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum.

48:28

Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent.

28 versūs Clementine Vulgate JSON ›