Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Ephesians

Ephesians 5

LN EN DE
5:1

Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,

5:2

et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

5:3

Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :

5:4

aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.

5:5

Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.

5:6

Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.

5:7

Nolite ergo effici participes eorum.

5:8

Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :

5:9

fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :

5:10

probantes quid sit beneplacitum Deo :

5:11

et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

5:12

Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.

5:13

Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.

5:14

Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

5:15

Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,

5:16

sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

5:17

Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.

5:18

Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

5:19

loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,

5:20

gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

5:21

subjecti invicem in timore Christi.

5:22

Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino :

5:23

quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus.

5:24

Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.

5:25

Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,

5:26

ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,

5:27

ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

5:28

Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.

5:29

Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :

5:30

quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.

5:31

Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.

5:32

Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.

5:33

Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.

33 versūs Clementine Vulgate JSON ›