Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Exodus

Exodus 36

LN EN DE
36:1

Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.

36:2

Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,

36:3

tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.

36:4

Unde artifices venire compulsi,

36:5

dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.

36:6

Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

36:7

eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

36:8

Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :

36:9

quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.

36:10

Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

36:11

Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,

36:12

ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.

36:13

Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.

36:14

Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :

36:15

unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :

36:16

quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.

36:17

Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.

36:18

Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.

36:19

Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.

36:20

Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

36:21

Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

36:22

Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

36:23

E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,

36:24

cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.

36:25

Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,

36:26

cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.

36:27

Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,

36:28

et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :

36:29

quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :

36:30

ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

36:31

Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,

36:32

et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.

36:33

Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

36:34

Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.

36:35

Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :

36:36

et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.

36:37

Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :

36:38

et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.

38 versūs Clementine Vulgate JSON ›