Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Exodus

Exodus 37

LN EN DE
37:1

Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.

37:2

Et fecit illi coronam auream per gyrum,

37:3

conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.

37:4

Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,

37:5

et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.

37:6

Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.

37:7

Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :

37:8

cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,

37:9

extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.

37:10

Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.

37:11

Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,

37:12

ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.

37:13

Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ

37:14

contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.

37:15

Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.

37:16

Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

37:17

Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant :

37:18

sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :

37:19

tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.

37:20

In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia :

37:21

et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.

37:22

Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.

37:23

Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.

37:24

Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

37:25

Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.

37:26

Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.

37:27

Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.

37:28

Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.

37:29

Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

29 versūs Clementine Vulgate JSON ›